Documentos de la Nunciatura
Apostólica de Madrid
SOBRE LAS APARICIONES DE EZKIOGA
(1931-1934)
II
EL DOSSIER ECLESIÁSTICO
B
DOCUMENTACIÓN DE LA NUNCIATURA
DE MADRID
Documento 16
ASU, Protoc. 2015/1933,
ff.52-53
Respuesta del Obispo de Vitoria al Santo Oficio
Victoriae, in Hispania,
27 ianuarii 1934
Eminentissime Princeps
Litteras accepti diei 21 decembris 1933 quibus Eminentia
Vestra Revma. prossua benevolentia, significare mihi dignata est superius S. S.
Congregationis S. Officii iudicium circa meum agendi modum in his quae spectant
ad adsertas visiones B. Mariae Virginis in monte EZQUIOGA.
Liceat mihi, Eminentissime Domine, Eidem S. Congregationi
perquam hrati animi exprimere sensa ob magnam quam praedictae litterae mihi
attulerunt – una cum ingenti gaudio – pacem, tranquillitatem et securitatem.
Libentissime prosequar, iuxta S. Officii opporuna optata,
in exercenda vigilantia circa opinionem favorabilem supradictis visionibus et
omnia quae necessaria videbuntur ad S.S. istam Congregationem referre
diligenter curabo.
Et quidem, opportunum hodie mihi visun fuit S. Officium
certiorem facere de quibusdam quae comprobare potui circa gallum illum –cui
nomen Raymundus Rigné – quem in meis ed S. Officium litteris diei 19 aug. 1933
primo loco posui inter eos qui videntium patrocinium susceperunt et praedictam
opinionem favorabilem omnibus modis propagare contendunt.
De tali viro, in praedictis litteris, dixeram, ex his
quae a diversis accperam, quod non haberet optimam famam. Nunc haec sunt mihi
certo probata:
1) Quod as S. Synaxim semel saltem accessit postquam,
sumpta aqua, naturale ieiunium fregerat, et quod ipse asseruit – ut suum agendi
modun cohonestaret coram teste illius infractionis scl Josepha Amondarain –
quod licitum esset auqam ante communionem sumere.
2) Quod Dom. Rigné, relicta sua legitima uxore,
adulterinam vitam agit in loco “Ormáiztegui – ubi prope montem EZQUIOGA redisentiam fixit ut artem
photographicam, de rebus praesertim Ezquioga, ex qua vivit exerceat – cum
femina quadam quam ibidem tanquam suam uxorem exhibet quaeuqe duos abortus ibi
habuit, ut iam divulgatum est licet ego antea de his notitiam habuerim a
syndico loci qui ipsam ex ipso loci medico hauserat.
Optimum tetimonium huius adulterinae vitae quam Dom. Rigné agit est epistula
quam ab Excmo. Episcopo Auxiliari Emmi. Cardinalis Archiepiscopi Parisiensis accept in qua
plura alia habentur super indole et antecedentibus Dni. Rigné. Adnexum mitto
exemplar huius epistulae sub num. I.
Nec nomittemdum puto quod Don. Rigné, ut fertur, pertinet
ad sic dictam “L´Action Française”.
Ac demum quod ipsius praesertim ope evulgatae sunt in
quibusdem praesertim Belgii ephemeridibus photographiae in quibus supponitur
veritas apparitionum B. Mariae Virginis in monte Ezquioga nec non et laudes
prorsus iMme.ritas iuvenis Raymundae Olazábal de qua in meis litteris diei 19
aug. 1933 quam exhibet tanquam angelum purtitatis cum de eius levi vita et
immodestia in choreis abunde constet praesertim ex epistola quam ab eius parocho
accepi et ex alia Sac. Otaegui apud quem vivebat, de quo in praedicti litteris.
Adnectitur exemplar epistulae dicti parochi sub num. 2.
Quae dum Eminentiae Vestrae, pro meo munere, communico,
pergra tum mihi accidit fausta quaeque Eidem a Domino adprecari meque
profiteri.
Eminentiae Vestrae
Addictissimum
in Domino servum verum
Emmo. Dno. Card. Scretario S.S. Congregationis
S. Officii.
No hay comentarios:
Publicar un comentario