Páginas vistas en total

Mi lista de blogs

DORIS GIBSON PARRA Y FRANCISCO IGARTUA ROVIRA

DORIS GIBSON PARRA Y FRANCISCO IGARTUA ROVIRA
FRANCISCO IGARTUA CON DORIS GIBSON, PIEZA CLAVE EN LA FUNDACION DE OIGA, EN 1950 CONFUNDARIAN CARETAS.

«También la providencia fue bondadosa conmigo, al haberme permitido -poniendo a parte estos años que acabo de relatar- escribir siempre en periódicos de mi propiedad, sin atadura alguna, tomando los riesgos y las decisiones dictadas por mi conciencia en el tono en que se me iba la pluma, no siempre dentro de la mesura que tanto gusta a la gente limeña. Fundé Caretas y Oiga, aunque ésta tuvo un primer nacimiento en noviembre de 1948, ocasión en la que también conté con la ayuda decisiva de Doris Gibson, mi socia, mi colaboradora, mi compañera, mi sostén en Caretas, que apareció el año 50. Pero éste es asunto que he tocado ampliamente en un ensayo sobre la prensa revisteril que publiqué años atrás y que, quién sabe, reaparezca en esta edición con algunas enmiendas y añadiduras». FRANCISCO IGARTUA - «ANDANZAS DE UN PERIODISTA MÁS DE 50 AÑOS DE LUCHA EN EL PERÚ - OIGA 9 DE NOVIEMBRE DE 1992»

Mi lista de blogs

«Cierra Oiga para no prostituir sus banderas, o sea sus ideales que fueron y son de los peruanos amantes de las libertades cívicas, de la democracia y de la tolerancia, aunque seamos intolerantes contra la corrupción, con el juego sucio de los gobernantes y de sus autoridades. El pecado de la revista, su pecado mayor, fue quien sabe ser intransigente con su verdad» FRANCISCO IGARTUA – «ADIÓS CON LA SATISFACCIÓN DE NO HABER CLAUDICADO», EDITORIAL «ADIÓS AMIGOS Y ENEMIGOS», OIGA 5 DE SEPTIEMBRE DE 1995

Mi lista de blogs

CENTRO VASCO PERU

CENTRO VASCO PERU
UNIVERSIDAD DEL PAÍS VASCO

CENTRO VASCO LIMA

CENTRO VASCO LIMA
UNIVERSIDAD DEL PAÍS VASCO

«Siendo la paz el más difícil y, a la vez, el supremo anhelo de los pueblos, las delegaciones presentes en este Segundo Congreso de las Colectividades Vascas, con la serena perspectiva que da la distancia, respaldan a la sociedad vasca, al Gobierno de Euskadi y a las demás instituciones vascas en su empeño por llevar adelante el proceso de paz ya iniciado y en el que todos estamos comprometidos.» FRANCISCO IGARTUA - TEXTO SOMETIDO A LA APROBACION DE LA ASAMBLEA Y QUE FUE APROBADO POR UNANIMIDAD - VITORIA-GASTEIZ, 27 DE OCTUBRE DE 1999.

«Muchos más ejemplos del particularismo vasco, de la identidad euskaldun, se pueden extraer de la lectura de estos ajados documentos americanos, pero el espacio, tirano del periodismo, me obliga a concluir y lo hago con un reclamo cara al futuro. Identidad significa afirmación de lo propio y no agresión a la otredad, afirmación actualizada-repito actualizada- de tradiciones que enriquecen la salud de los pueblos y naciones y las pluralidades del ser humano. No se hace patria odiando a los otros, cerrándonos, sino integrando al sentir, a la vivencia de la comunidad euskaldun, la pluralidad del ser vasco. Por ejemplo, asumiendo como propio -porque lo es- el pensamiento de las grandes personalidades vascas, incluido el de los que han sido reacios al Bizcaitarrismo como es el caso de Unamuno, Baroja, Maeztu, figuras universales y profundamente vascas, tanto que don Miguel se preciaba de serlo afirmando «y yo lo soy puro, por los dieciséis costados». Lo decía con el mismo espíritu con el que los vascos en 1612, comenzaban a reunirse en Euskaletxeak aquí en América» - FRANCISCO IGARTUA - AMERICA Y LAS EUSKALETXEAK - EUSKONEWS & MEDIA 72.ZBK 24-31 DE MARZO 2000

Mi lista de blogs

domingo, 11 de agosto de 2013

LA TERCERA

Documentos de la Nunciatura Apostólica de Madrid
SOBRE LAS APARICIONES DE EZKIOGA (1931-1934)

II

EL DOSSIER ECLESIÁSTICO
B

DOCUMENTACIÓN DE LA NUNCIATURA DE  MADRID

Documento 12

ASU. Protoc.2015/1933. ff.26-37.
Mecanografiado, con firma autógrafa.

Respuesta del Obispo de Vitoria al Santo Oficio

I h s.
Victoriae, 19 augusti 1933


            Eminentissime Princeps,

            Una cum veneratis litteris Eminentiae Vestrae Revmae. ad me datis die 14 iulii 1933, qua par est reverentia, accepi, pro opportuna notitia et norma, recursum Francisci Aguirre et aliquorum de civitate “Bilbao”, qui instant ut isntituatur inquisitio circa praetensas apparitiones B.Mariae V. in monte de “Ezquioga”.
            Ut mentem meam hac super re Eminentiae Vestrae, iuxta optata sua, aperiam, breviter dicam I) de his quae in monte de “Ezquioga” contingunt et contingere dicuntur; 2) de personis quae ibídem interventum habent; 3) de absentia elementi supernaturalis tanquam illorum causa ex omnibus indicis deducta; 4) de modo agendi Ordinarii dioecesani occasione horum factorum; et 5) de actuali rei statu.
            I. De his quae in monte de “Ezquioga” contingunt.
            Die 30 iunii 1931 – i.e. cum eram a Reipublicae Gubernio in exsilium in Galliam relegatus - et pluribus aliis subsequentibus diebus, duo pueri fratres, annorum octo et decem, in domo taberna loci “ANDUAGA DE EZQUIOGA” cum parentibus suis commorantes, dixerunt se, incipiente nocte et usque ad decimam circiter noctis horam, conspicere in monte B.Mariam Virginem generatim perdolentem, licet non semper ambo, vel singuli etiam diversis horis, sub eadem forma eamdem B.Virginem viderent.
            Divulgata rei notitia coepit congregari in monte de “Ezquioga” sub noctu et usque ad decimam vel undecimam noctis horam - cum subsequenti itinere usque ad mediam noctem et utra – ingens fidelium multitudo quae spe movebatur videndi B.Mariam Virginem post recitatum mariale Rosarium.
            Iam inde a primis earum suppositarum apparitionum diebus, alii etiam apparuerunt dicentes se etiem B.Mariam Virginem, in eodem loco et sub diversis figuris, videre, quinimo plures ex ipsis asserebant se non tantum ibi sed et aliis in locis, domi e.gr. vel in ecclesiis locorum “Herrera” “Albistur” “Cegama” “Azcoitia”, post recitatum Rosarium eamdem B. Mariam Virginem diversimode conspicere. Hi omnes a populo “VIDENTES” sunt nuncupati.
            Nec tantum visionem B. Mariae V. asserebant sed et ab eadem revelationes et responsa accipere super quaestionibus quae eidem ipsi proponebant, v. gr. super his quae in Hispania erant deinde futura, super statu gratiae vel peccati animarum quarundam et super aliis quaestionibus   de quibus postea dicam - frivolitatem et vanam curiositatem redolentes.
            Deinde plures ex sic dictis videntibus públicum, pluries, nuntium dederunt – et quidem ut a B. Maria Virgine acceptum – assignato etiem die, de proxime futura apparitione eiusdem B. Mariae Virginis omnibus in loco “Ezquioga” adstantibus, etsi semper eventus fefellerit.
            Ex videntibus aliqui durante supposita visione in statu cataleptico manebant quod praesertim contingit in iuvene annorum circiter triginta cui nonen Franciscus Goicoechea (Pachi) celeberrimus olim inter omnes sic dictos videntes.
            Raymunda Olazábal – post illum prima – puella annorum 18, die 15 octobris 1931, coram ingente, circiter videlicet 14,000 animarum, multitudine, quae eo die spe nuntiatae apparitionis B.M.V. omnibus praesentibus ibidem convenerat, manus levavit vulneratas asserens se ab eadem B. Maria Virgine illa vulnera tunc accepisse.
            Nec desunt qui ex “videntibus” – Benedicta Aguirre  e.gr. puellula annorum decem – ita coram adstantibus appareant quasi sentiant dolores passionis D.N.I.C.
            II. De personis quae in loco “Ezquioga” interveniunt.
            Ex his aliae sunt quae “videntes” dicuntur, aliae quae earum patrocinium susceperunt et fidelium fidem in supernaturalitate eventuum loci “Ezquioga” diversis modis, aliquando cum mendaciis et iniuriis coniunctis, fovere contendunt.
            AD SIC DICTOS VIDENTES QUOD ATTINET non minus septuaginta a pluribus numerantur qui B.M.V. videre dicunt vel quotidie-saltem plurimi- vel etiam pluries in die. Omnes snt infimae plebis, ruricolae generatim et prorsus fere illiterati. Plures etiam probati sunt non in paroecia meliores sed natura vel etiam vitio, praesertim alcoholico, abnormales. Omnes quoque inoboedientia notati.
            FRANCISCUS GOICOECHEA - olim ut dixi “videntium” princeps qui nunc iam et nomen et creditum amissit – est multo vino deditus – sicut et alius celebris videns GARMENDIA -. Ambo deinde in mendatia et contradictiones inciderunt.
            RAYMUNDA OLAZÁBAL – quae etiam nunc post sua aperta mendatia creditum pariter amissit quem antea maximum apud multos habuit – eiecta fuit e domo ubi tamquem famula deserviebat in urbe Sancti Sebastiani eo quod nocte quadam sonambula intendebat capillos tondere dominae suae dormientis. E domo etiam sacerdotis consanguinei sui eiecta fuit eo quod noctu iuvenes comitaretur et levem vitam ageret.
            Aliae duae ex videntibus – ex suo cum his qui ad locum Ezquioga accedebant coMme.rcio extra matrimonium filium in lucem ediderunt, quod quidem versibus quibusdam typis mendatis divulgatum est in quibus irreverenter quidem sermo fit de “Infantibus Iesu” qui in loco EZQUIOGA apparent, dono datis a Virgine et de his qui in posterum etiam apparebunt si res ita procedant, i. e. si iuvenes viri et mulieres in illo loco libere familiaritatibus operam dant.
            BENEDICTA AGUIRRE – de que sermo est in epistola ad S. Officium missa – spacialem mentionem inter videntes meretur. Puella est decem annorum cum “videre” incepit, naturae prorsus debilis, sicut et aliae ex dictis videntibus, quae in dictis suis constans non fuit, quae suggestionis a matre sua, eamdem comitante, tempore “visionis” accipiebat, quaeque scripto asseruit a B.M.V. mandatum accepisse NON OBEDIENDI EPISCOPO SUO qui ipsam prohibuit quominus ad locum Ezquioga accederet. Quanvis a parocho suo monita et comminatis poenis adhuc perseverat in peccato et hanc falsissimam speciem non retractavit.
            INTER EOS QUI VIDENTIUM PATROCINIUM SUSCIPIUNT et omnibus modis res loci “EZQUIOGA” promovent, praesertim inveniuntur:
            1) RAYMUNDUS RIGNE, natione gallus qui in locum Ezquioga post diem 30 iunii 1931 venit et negotium instituit artis fotographicae de rebus praesertim “Ezquioga” unde vivit. Ipse mihi dixit se pane privari si fideles ad locum “Ezquioga” non accedant. Typis evulgavit, furtivo quidem modo, in quibus plura falsa et iniuriosa continentur. Epistolas etiam plures dedict ad me, ad meum Vicarium generalem et ad Iustitiae promotorem insolentia et iniuriis etiam plenas. Nec habet optimam famam.

            2) IOSEPHUS ECHEZARRETA – Est dominus montis ubi apparitiones contingere dicunt. Licet nunc gratuitus sit ad montem accessus non tamen antea et deinde pretium locationis optime a quibusdam ibidem mercaturam exercentes. Nunc – sicut antea – probatus est suo Episcopo inobediens et turpis lucri cupidus. Paucis eohinc annis oficinam cinematographicam in loco “Villafranca” fundavit ubi plura indigna nominis christiani exhibebat et cum meis monitis acquiescere noliusset, debui per epistolam ad parochum missam talem oficinam damnare.
            3) JULIUS LECUE qui ut a pluribus acceptum est, praeter legitimam uxorem aliam habet mulierem quam frequentat. Ipse praesertim Raymundae Olazábal patronum se exhibet eamque mole sui corporis occultavit ut adstantes non viderent vulnera quae Raymunda sibi inflixit vel quae illi ab alio cultro parvulo inflicta fuere et quae postea asseruit sibi a B. María Virgine esse facta.
            4) Sac. AMADUS BURGUERA, olim religiosus O.F.M.e dioecesi Valentina qui rebellem prorsus se exhibet et suo Episcopo et mihi, sicut antea meo generali Vicario. Sine licentia – imo contra praescriptum – sui Episcopi et mei integros memses transigit in loco EZQUIOGA; Missam non celebrat, nec generatim communionem suscipit, cum magno fidelium scandalo; vetitum constanter violat sacerdotibus impositum – et de quo ipse specialiter verbo et scriptis monitus est – non accedendi ad locum “Ezquioga”; dominum montis excitavit – habeo documentum hoc probans – ad capellam ibidem exstruendam etiam sine Episcopi licentia et postquam haec denegata públice est; et munus sibi arrogavit directoris videntium licet non omnes ad ipsum accedant praesertim postquam aliis “videntium” patroni, praesertim Raymundus Rigne et Sebastianus L. de Lerena litteras contra eum scripserant potissimum quia P. Burguera contendit tantum eas quae ab ipso diriguntur veras ese B. Mariae videntes.
            5. SEBASTIANUS L. DE LERENA, de quo in epistola ad S. Officium, vir quidem catholicus sed non prorsus sanae mentis. Testimonium habeo a medico quodam viro optimo sibi notissimo.
            6. TERESIA EPALZA, de qua in eadem ad S. Officium epistola, nec ipsa sanae mentis, et quae, iuxta testimonium praedicti medici, fuit per aliquod tempus in domo quadam infirmorum elienatorum.
            7. CARMEN MEDINA, optima quidem femina, ditissima, olim per plures annos religiosa professa, quorumdam videntium olim patrocinium exercuit quaeque plura millia libellarum ut ipsos iuvaret impendit. Ipsa fuit quae ad me adduxit in locum LAPPUIE IN GALLIA quatuor ex videntibus. Iam eorum patricinium deseruit praesertim postquam ipsa suis oculis ut meo generali Vicario significavit die 3 februarii 1932 in urbe S. Sebastiani vidit fraudes et mendacia Francisci Goicoechea et Raymundae Olazábal. Tamen et ipsa rebellionis nota signari debet, nam promissis suis contradicendo, adhuc accedir ad locum “Ezquioga” et fobet ceterorum rebelliones.
            8. IOSEPHUS AYERBE, vir bonus sed levis prorsus animi, qui plura falsa comprobata arte belographica, furtivo quidem modo, publica fecit. Emendationem monitus promisit.
            9. Lego in folio typis edito videntes in Ezquioga esse mille, quod quidem iuste cachinnum movet.
            III. Absentiam elementi supernaturalis in iis quae in monte “Ezquioga” contingun plura sunt quae evidenter suadere videntur:
            1) Videntium adiuncta. Praeter ea quae antea de pluribus dixi haec sunt notatu dignissima: a) quod sic dicti “videntes” sunt quasi in STATU videntium constituti. Nam B.M. Virginem videre et audire dicunt omnibus diebus et horis in quibus ad locum Ezquioga accedunt cum gentes congregantur ad recitandum mariale Rosarium, imo et alibi – saltem plures – cum pariter plures ad talem recitationem congregantur; b) quod sic dicti videntes habent securitatem futurae suae visionis, horam determinant quam etiem aliquando sua sponte mutarunt licet antea dixerint sibi esse a B.M.Virgine assignatam. Testis est P. Iosephus Laburu, S.I., medicus et professor Biologiae in Universitate Gregoriana qui plura experimenta circa “videntes” praesertim Raymundam Olazábal, Evaristam Galdos et Benedictam Aguirre fecit; c) videntium vita quae non est sanctior imo levior est post tales visiones. Nullus est apud eos orationis, humilitatis, obedientiae spiritus; d) quod publicitatem et honores quaerunt et munera, convivia, itinera aliaque a pluribus acceptam, unde plures ex his – qui antea labore suo vivebant – otiose longo tempore vixerunt.
            2) Puerilitatem et falsitatem tum historicam tum dogmaticam plurium quae videntes propagant tamquam a B.M.Virgine sibi dicta. E.gr. quod commitabitur Benedicta Aguirre in auto; quod optimum habebit exitum chirurgicae operationis factae duci “de Tarifa”, qui tamen ex eadem mortuus est; quod aderat in purgatorio amicus quidam doctoris Aranzadi, qui tamen adhuc in vivis erat cum quaestio a vidente B.M.V. fuit proposita; quod Deus nunquam veniam concedet peccati non credendi veritatem apparitionis loci “Ezquioga”; quod B.M.V. tales vel quales indulgentias etiam plenarias concessit numismatibus crucibus rosariis a videntibus sibi in loco “Ezquioga” exhibitis; Benedicta Aguirre, ut dixi, testata fuit se a B.M.V. accepisse mandatum non obediendi suo Episcopo. Franciscus Goicoechea, interrogatus a meo Vicario generali cur longum iter arripuerit ad communicandas suas “visiones” Episcopo non proprio – i.e. Santanderien. – habens tunc proximun, in loco Anglet, Episcopum proprium, respondit quod a B.M.V hoc consilium acceperat “ne cogeretur fines Hispaniae transire”. Idem Franciscus Goicoechea nuntium publice dedit tamquam a B.M.V. acceptum eiusdem apparitionis omnibus in loco Ezquioga adstantibus primum pro die 26 decembris 1931 deinde pro die 26 ianuarii 1932; quod cum non fuerit comprobatum postea tale numtium negavit, sed coram eis qui nesciebant declarationes scripto datas ab eodem Francisco iustitiae promotori a Vicario generali misso.
            Raymunda Olazábal abstulerat e domo Carmen Medina plura numismata argentea et huic dixit, tamquam a B.María V. acceptum, quod diabolus fuisset auctor huius furti licet postea fassa fuit eidem Dna. Medina ipsam Raymundam fuisse quae numismata furata fuit, sicut eidem significavit – ut declaravit Carmen Medina Vicario generali –se quotidie ad communionem accedere vanitatis causa, licet per plures hebdomadas peccata sua non confiteatur. Sed inter omnia quae falsa probata sunt eminet quod accidit die 15 octobris 1931, adstantibus in loco Ezquioga circiter 15,000 personis, quando videlicet eadem Raymunda coram omnibus manus levavit habens in eisdem vulnera quae asseruit a B.M.V. tunc fuisse sibi inflicta. Inquisitio facta fuit super hoc, sequenti die a meo Vicario generali qui in loco “Ezquioga” se constituit, in qua constant: I) eiusdem Raymundae adversa antecedentia de quibus antea; II) contradictiones et mendatia in sua declaratione; 3) medicorum testimonium de conditione prorsus naturali vulnerum et quod omnibus attentis ab ipsa – non ab alia persona- fuerint facta, et quidem instrumento quod optime poterat esse folium “Gillette” ad barbam radendam; 4) testium depositiones circa folium “Gillette” quod in loco ubi Raymunda manus lavavit visum fuit, circa manuum occultationem paulo antea, et circa personas circundantes et occultantes ipsan Raymundam, inter quas alia “videns” Iosepha Lasa quae, interrogata circa locum in quo vulnerum inflictio evenerit, distinctum assignavit ab eo quem Raymunda dixerat; 5) adest etiem scriptum testimonium optimae feminae Mariae Ozores quae iuxta eamdem Raymundam consistens, clamavit “MENDACIUM” eo ipso momento in quo Raymunda manus vulneratas levavit asserens a B.M.V. sibi inflicta esse talia vulnera; 6) tándem vulnera curata fuerun  modo et tempore normali.
            Demum die Ascensionis anni 1932 plures personas terram comederunt eo quod videns loci “Urrestilla” eisdem significaverant quod haec erat voluntas B.M.V. sibi tunc manifestata ut ita sanctificarentur.
            3. Experientiae factae a P. Iosepho Laburu S.I. circa ali quas ex precipuis sibi dictis videntibus, de quibus antea dixi, et pellicula ab eodem religioso desumpta cum praedictae aderant in ea quam vocant “visionem” et ex qua manifestó apparet fraus exhibitoria earundem.
            IV. DE INTERVENTU AUCTORITATIS ECCLESIASTICAE DIOECESANAE
            Quadraginta et tribus diebus antequan sic dictae apparitiones inciperent, die scl. I17 maii 1931, exsulare a mea dioecesi in Galliam per Gubernium Reipublicae coactus fui, nec ad Dioecesim redire potui usque ad diem 12 aprilis 1933. Fuit igitur ante hanc datam Vicarius meus generalis qui intervenire debuit, sed semper hoc fecit – saltem quatenus tempus suppetebat – me monito et prosus iuxta mentem meam.
            I. Locum apparitionum primo mense ter occulte idem meus Vicarius generalis visitavit, monuitque loci sacerdotes ut prudenter prorsus agerent ne ipsi fideles inconsulto inducerentur ad statuendam, sine Ecclesiae iudicio, realitatem et supernaturalitatem eorum quae ibi contingere dicebantur, licet ea quae essent notatu digna privatim adnotarent.
            II. Die 26 iulii 1931 idem Vicarius, me prius personaliter consulto, notum publice fecit a) quod nulla aderat ecclesiastica commissio in loco Ezquioga constituta; b) quod ibidem nullus actus officialis cultus peragebatur; c) quod vetitae erant imagines quae tunc vulgari incipiebant in quibus veritas apparitionum suppponebatur.  Huius notae publicationi occasionem dedit alia quae furtive in quibusdam foliis periodicis apparuit cum subscriptione “LA COMISIÓN ECLESIÁSTICA” et in qua sermo erat de mutata hora officialis cultus.
            III. Die 17 octobris 1931 idem Vicarius generalis – ob vulgatissiman supernaturalitatem vulnerum quae Raymunda Olazábal sibi inflixit iuxta antea dicta – notum publice fecit, ne fideles deciperentur, quod ex inquisitione ab ipso personaliter peracta, nullum aderat indicium probatum supernaturalitatis talium vulnerum, sed contra sufficiantia motiva probata fuisse ad eadem tribuenda causis prorsus naturalibus.
            IV. Die 26 decembris 1931 idem Vicarius generalis misit ad locum EZQUIOGA Iustitiae Promotorem eo quod talis esset dies assignatus a Francisco Goicoechea – tamquam ex revelatione B.M.V. –pro publica omnibus eiusdem apparitione. Idem Promotor Iustitiae, testibus et ipso Francisco auditis, comprobare potuit quod “videns” Goicoechea apparitionem B.M.V. eius nomine falso promiserat. Eodem modo falsa comprobata fuit nuntiatio apparitionis pro die 26 ianuarii 1932 quam idem Goicoechea, ut scripto suo constant, nomine eiusdem B.M.V. fecit.
            V. Die secunda ianuarii 1932, in comentario officiali dioecesano evulgatum est, meo nomine, ab ipso Vicario generali, vetitum pro Sacerdotibus accedendi ad locum Ezquioga. Occasio proxima publicationis huius vetiti fuit visitatio quam infrascriptum accepit in loco LAPPUIE in Gallia, quarumdam videntium, ex qua –una cum his quae antea habebam a meo Vicario generali communicata- plenam obtinui persuasionem de absentia elementi supernaturalis in loco EZQUIOGA.
            VI. Mei speciali mandato idem Vicarius generalis subjecit judicio Commissionis Vigilantiae circa doctrinam, ea omnia quae ad sic dictas apparitiones referebantur, et iuxta commissionis mentem, P. Iosephus Laburu – qui studia specialia in ipso loco Ezquioga circa haec facta peregerat – a meo Vicario generali rogatus fuit ut conferentias aliquas publice daret circa naturam factorum supernaturalium et circa ea quae in loco Ezquioga contingebant. Tres conferentias in hunc finem ipse P. Laburu dedit in tribus capitibus provinciarum quae hanc dioecesim constituunt. Folia periodica extracta quaedam publicarunt ad fidelium notitiam. Exemplar coMme.ntarii officialis ubi tale extractum evulgatum fuit adiungitur.
            VII. De meo etiem speciali mandato Vicarius meus generalis vocavit ad se propietarium montis Ezquioga, scl. Iosephum Echezarreta ut ipsi significaret meum vetitum ibidem construendi tabulatum locum ubi sic dicti videntes exponebantur fidelium spectationi.
            VIII. Die 15 iunii 1932 in eodem coMme.ntario officiali dioecesano evulgata fuit prohibitio capellam aedificandi in loco Ezquioga quam construere volebat Thomas Imaz.
            IX. Eodem etiam tempore denegata erectio stationum Viae-Crucis in praedicto monte hac semper ductus intentione ne fideles crederent ecclesiasticam auctoritatem assentiri supernaturalitati quae a videntibus eorumque patrinis asserebantur eoreumdem factorum.
            X. Demum, ad parochos praecipuorum videntium litteras egomet dedi ut eisdem significaret meum vetitum accedendi ad locum EZQUIOGA. Haec prohibitio Benedictae Aguirre communicata a suo parocho occasionem dedit litteris datis ad S. Officium a parentibus et patronis eiusdem Benedictae quas eadem S. Congregatio ad me mittere dignata est.
            V. AD ACTUALEM RERUM IN LOCO EZQUIOGA QUOD ATTINET. Haec Sancto Officio significanda duxi: 1) cessasse iamdiu – inde potissimum ab evulgata Vicarii generalis nota die 17 octobris 1931 – illos ingentes fidelium concursus ad locum Ezquioga; 2) non tamen prorsus cessasse – ope praesertim eorum patronorum de quibus dixi et praesertim Raymundi Rigne et P. Burguera – aliquem saltem fidelium concursum saltem diebus festivis, et iis generatim ex ruricolis et simplicibus; 3) licet plures ex sic dictis videntibus, post datam prohibitionem se abstineant ab accessum ad locum EZQUIOGA, non deesse tamen quosdam inobedientes; 4) vix esse inter cordatos viros qui non attribuat ea quae in loco Ezquioga contingunt suggestioni, et patológico statu eorum quos videntes dicunt.
            Et haec sunt Princeps Eminentissime, quae, pro meo munere cum Eminentia Vestra communicanda a me erant quaeque, qua par est veneratione et animi summissione, superiori S. Officii iuditio subiicio.
            Digneris, Eminentissime Domine, sensa accipere devotissimae venerationis quibus et sum et permanere gaudeo.
                                                           Eminentiae Vestrae Revmae.
                                                           Addictissimus in Domino servus

+ Matthaeus,Episcopus Victoriensis


                         Emmo. Dom. Card. S. Congregationis S. Officii Secretario.